Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magnificare.
- Neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,
- Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille ut redeat.
- Laches, et diligentiam vestram et benignitatem
- Novi; et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco:
- Et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo,
- Si facere possim ullo modo.
- Quae res te id facere prohibet?
- Eho, numquidnam accusat virum?
- Minime; nam postquam attendi
- Magis, et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
- Non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
- Aliud fortasse alii viti est: ego sum animo leni natus:
- Non possum adversari meis.
- Hem, Sostrata!
- Heu me miseram!
- Certumne est istuc?
- Nunc quidem ut videtur: sed numquid vis?
- Nam est quod me transire ad forum iam oporteat.
- Eo tecum una.
SOSTRATA.Sostrata
- Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris,
- Propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.
- Nam, ita me Di ament, quod me accusat nunc vir sum extra noxiam.
- Sed non facile est expurgatu; ita animum induxerunt socrus
- Omnes esse iniquas: haud pol me quidem; nam nunquam secus
- Habui illam ac si ex me esset nata: nec qui hoc mihi eveniat scio;