Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velit
- Ducere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur.
- Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt.
PHIDIPPUS. LACHES. SOSTRATA.Ph. La. Pi. La.
- Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
- Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam
- Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor.
- Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit.
- Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem,
- Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
- Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset.
- Nunc video in illarum potestate esse te.
- Heia vero!
- Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti.
- Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc,
- Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer:
- Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus,
- Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vos
- Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,
- Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.
- At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es,
- Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa,