Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Minimeque adeo mirum; et ni id fecisset magis mirum foret.
  2. Sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
  3. Quod si scissem, illa hic maneret potius, tu hinc isses foras.
  4. At vide quam immerito aegritudo haec oritur mihi abs te, Sostrata.
  5. Rus habitatum abii, concedens vobis et rei serviens;
  6. Sumtus vestros otiumque ut nostra res posset pati,
  7. Meo labori haud parcens, praeter aequum atque aetatem meam.
  8. Non te pro his curasse rebus ne quid aegre esset mihi?
So.
  1. Non mea opera neque pol culpa evenit.
La.
  1. Immo maxime.
  2. Sola hic fuisti; in te omnis haeret culpa sola Sostrata.
  3. Quae hic erant curares, quum ego vos solvi curis caeteris.
  4. Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
  5. Illius dices culpa factum.
So.
  1. Haud equidem dico, mi Lache.
La.
  1. Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidem
  2. Satis scio peccando detrimenti nihil fieri potest.
So.
  1. Qui scis an ea causa, mi vir, me odisse assimulaverit
  2. Ut cum matre plus una esset?
La.
  1. Quid ais? non signi hoc sat est,
  2. Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?
So.
  1. Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
La.
  1. Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror;