Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias?
  2. Itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus:
  3. Viris esse adversas aeque studium est; similis pertinacia est;
  4. In eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam.
  5. Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio.
So.
  1. Me miseram, quae nunc quamobrem accuser nescio.
La.
  1. Hem,
  2. Tu nescis?
So.
  1. Non, ita me Di bene ament, mi Lache.
  2. Itaque una inter nos agere aetatem liceat.
La.
  1. Di mala prohibeant.
So.
  1. Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces.
La.
  1. Scio.
  2. Te immerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest,
  3. Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras?
  4. Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis;
  5. Qui illum decrerunt dignum suos cui liberos committerent.
  6. Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.
So.
  1. Egone?
La.
  1. Tu, inquam, mulier, quae me omnino lapidem non hominem putas.
  2. An, quia ruri crebro esse soleo, nescire arbitramini
  3. Quo quisque pacto hic vitam vestrarum exigat?
  4. Multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum assidue scio:
  5. Ideo, quia, ut vos mihi domi eritis, proinde ego ero fama foris.
  6. Iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam;