Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Neque lites ullae inter eas, postulatio
- Nunquam.
- Quid igitur?
- Si quando ad eam accesserat
- Confabulatum, fugere e conspectu ilico;
- Videre nolle: denique, ubi non quit pati,
- Simulat se a mnatre arcessi ad rem divinam: abit.
- Ubi illic est dies conplures, arcessi iubet:
- Dixere causam tunc nescio quam: iterum iubet:
- Nemo remisit. Postquam arcessunt saepius,
- Aegram esse simulant mulierem. Nostra ilico
- It visere ad eam: admisit nemo. Hoc ubi senex
- Rescivit, heri ea causa rure huc advenit:
- Patren continuo convenit Philumenae.
- Quid egerint inter se nondum etiam scio;
- Nisi sane curae est quorsum eventurum hoc siet.
- Habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter.
- Et quidem ego: nam constitui cum quodam hospite
- Me esse illum conventuram.
- Di vertant bene
- Quod agas.
- Vale.
- Et tu bene vale, Philotium.
LACHES. SOSTRATA.La.
- Pro Deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio.
- Utine omnes mulieres eadem aeque studeant, nolintque omnia;