Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Non edepol mirum.
- Atqui ea res multo maxime
- Disiunxit illium ab illa, postquam et ipse se,
- Et illam, et hanc quae donli erat, cognovit satis,
- Ad exemplum amrbarum mores earum existimans.
- Haec, ita uti liberali esse ingenio decet,
- Pudens, modesta; incommoda atque iniurias
- Viri omnes ferre, et tegere contunielias.
- Hic animus partim uxoris misericordia
- Devinctus, partim victus huius iniuriis,
- Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulit
- Amorem, postquami par ingenium nactus est.
- Interea in Imbro moritur cognatus senex
- Horunce: ea ad hos redibat lege hereditas.
- Eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.
- Relinquit cum matre hic uxorem; nam senex
- Rus abdidit se; huc raro in urbem commeat.
- Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?
- Nunc audies. Primo dies complusculos
- Bene conveniebat sane inter eas. Interim
- Miris modis odisse coepit Sostratam: