Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Non verisimile dicis; nec verum arbitror.
- Credo ita videri tibi; nan nemo ad te venit
- Nisi cupiens tui: ille invitus illam duxerat.
- Quid deinde fit?
- Diebus sale pauculis
- Post Pamphilus me solum seducit foras;
- Narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet;
- Seque ante quam eam uxorem duxisset domum
- Sperasse eas tolerare posse nuptias:
- "Sed quam decrerim me non posse diutius
- Habere, cam ludibrio haberi, Parmeno,
- Quin integram itidem reddam ut accepi ab suis,
- Neque honestum mihi, neque utile ipsi virgini est."
- Pium ac pudicum ingenium narras Pamphili.
- "Hoc ego proferre incommodum mihi esse arbitror;
- Reddi patri autem cui tu nihil dicas viti,
- Superbum est. Sed illam spero ubi hoc cognoverit,
- Non posse se mecum esse, abituram denique."
- Quid interea? ibatne ad Bacchidem?
- Quotidie.
- Sed, ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,
- Maligna multo et magis procax facta ilico est.