Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ille primo se negare: sed postquam acrius
  2. Pater instat, fecit animi ut incertus foret
  3. Pudorine anne amori obsequeretur magis.
  4. Tundendo atque odio denique effecit senex:
  5. Despondit ei gnatam huius vicini proximi.
  6. Usque illud visum est Pamphilo neutiquam grave,
  7. Donec iam in ipsis nuptiis, postquam vicet
  8. Paratas, nec moram ullam quin ducat dari,
  9. Ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,
  10. Si adesset, credo ibi eius commiseresceret.
  11. Ubicumque datum erat spatium solitudinis,
  12. Ut colloqui mecum una posset; " Parmeno,
  13. Perii: quid ego egi? in quod me conieci malum?
  14. Non potero hoc ferre, Parmeno: peril miser."
Ph.
  1. At te Di Deaeque perduint cum isto odio Lache.
Pa.
  1. Ut ad pauca redeam, uxorem deducit domum.
  2. Nocte illa prima virginem non attigit;
  3. Quae consecuta est nox eam, nihilo magis.
Ph.
  1. Quid ais? cum virgine una adolescens cubuerit
  2. Plus potus, illa se abstinere ut potuerit?