Hecyra

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Habet: sed firmae lae vereor ut sint nuptiae.
Ph.
  1. Ita Di Deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.
  2. Sed qui istuc credam ita esse? die mihi, Parmeno.
Pa.
  1. Non est opus prolato: hoc percontarier
  2. Desiste.
Ph.
  1. Nempe ea causa, ut ne id fiat palam.
  2. Ita me Di amabunt, haud propterea te rogo
  3. Ut hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam.
Pa.
  1. Nunquam dices tam commode ut tergum meum
  2. Tuam in fidem committam.
Ph.
  1. Ah noli, Parmeno;
  2. Quasi tu non multo malis narrare hoc mihi
  3. Quam ego quae percontor scire.
Pa.
  1. Vera haec praedicat;
  2. Et illud mihi vitium est maximum. Si mihi fidem
  3. Das te tacituram, dicam.
Ph.
  1. Ad ingenium redis.
  2. Fidem do: loquere.
Pa.
  1. Ausculta.
Ph.
  1. Istic sum.
Pa.
  1. Hanc Bacchidem
  2. Amabat ut quum maxime tum Pamphilus
  3. Quum pater uxorem ut ducat orare occipit:
  4. Et haec communia omnium quae sunt patrum,
  5. Sese senem esse, dicere, illum autem unicum;
  6. Praesidium velle se senectuti suae.