Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi
- Argentum rursum iube rescribi, Phormio.
- Quodne ego discripsi porro illis quibus debui
- Quid igitur fiet?
- Si vis mihi uxorem dare,
- Quam despondisti, ducam: sin est ut velis
- Mancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho.
- Nam non est aequum me propter vos decipi,
- Quum ego vestri honoris causa repudium alterae
- Remiserim quae dotis tantundem dabat.
- I hinc in malam rein cum istac magnificentia,
- Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier,
- Aut tua facta adeo?
- Irritor.
- Tune hanc duceres,
- Si tibi data esset?
- Fac periclum.
- Ut filius
- Cum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit.
- Quaeso, quid narras?
- Quin tu mihi argentum cedo.
- Immo vero uxorem tu cedo.
- In ius ambula.
- In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis—
- Quid facies?
- Egone? Vos me indotatis modo
- Patrocinari fortasse arbitramini:
- Etiam dotatis soleo.