Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini
- Ne non id facerem quod recepissem semel?
- Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamen
- Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides.
- Estne ea, ita ut dixi, liberalis?
- Oppido.
- Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho,
- Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date;
- Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit,
- Postquam tantopere id vos velle animadverteram.
- At hic dehortatus est me ne illam tibi darem;
- "Nam qui erit rumor populi," inquit, "si id feceris?
- Olim quum honeste potuit tum non est data:
- Nunc viduam extrudi turpe est:" ferme eadem omnia
- Quae tute dudum coram me incusaveras.
- Satis superbe illuditis me.
- Qui?
- Rogas?
- Quia ne alteram quidem illam potero ducere:
- Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim?
- Tum autem Antiphonem video ab sese amittere
- Invitum eam; inque.
- Tum autem video filium
- Invitum sane mulierem ab se amittere.