Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Hic quandam noram cuius vir uxorem —
Ch.
  1. Hem.
De.
  1. Quid est?
Ph.
  1. Lemni habuit aliam:—
Ch.
  1. Nullus sum.
Ph.
  1. ex qua filiam
  2. Suscepit; et eam clam educat.
Ch.
  1. Sepultus sum.
Ph.
  1. Haec adeo ego illi iam denarrabo.
Ch.
  1. Obsecro,
  2. Ne facias.
Ph.
  1. Oh, tune is eras? Ut ludos facit.
Ch.
  1. Missum te facimus.
Ph.
  1. Fabulae.
Ch.
  1. Quid vis tibi?
  2. Argentum quod habes condonamus te.
Ph.
  1. Audio.
  2. Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini,
  3. Inepti, vestra puerili sententia?
  4. "Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape.
  5. Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum, irritum est."
Ch.
  1. Quo pacto aut unde haec hic rescivit?
De.
  1. Nescio;
  2. Nisi me dixisse nemini id certo scio.
Ch.
  1. Monstri, ita me Di ament, simile.
Ph.
  1. Inieci scrupulum.
De.
  1. Hem.
  2. Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat,
  3. Tam aperte irridens? Emori hercle satius est.
  4. Animo virili praesentique ut sis para:
  5. Vides tuum peccatum esse clatum foras;
  6. Neque iam id celare posse te uxorem tuam.
  7. Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,