Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem.
- Quin ergo rape me: quid cessas?
- Fecero.
- O mi Phormio,
- Vale.
- Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo
- Tantam fortunam de improviso esse his datam.
- Summa eludendi occasio est mihi nunc senes,
- Et Phaedriae curam adimere argentariam,
- Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:
- Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis
- Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.
- Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus.
- Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:
- Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.
- Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.
DEMIPHO. PHORMIO. CHREMES.De. Ph. De. Ph.
- Dis magnas merito gratias habeo atque ago,
- Quando evenere haec nobis, frater, prospere.
- Quantum potest nunc conveniendus Phormio est,
- Priusquam dilapidet nostras triginta minas
- Ut auferamus.
- Demiphonem, si domi est,
- Visam: ut, quod—
- At nos ad te ibamus, Phormio.
- De eadem hac fortasse causa.