Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:
  2. Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.
  3. Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.
DEMIPHO. PHORMIO. CHREMES.
De.
  1. Dis magnas merito gratias habeo atque ago,
  2. Quando evenere haec nobis, frater, prospere.
  3. Quantum potest nunc conveniendus Phormio est,
  4. Priusquam dilapidet nostras triginta minas
  5. Ut auferamus.
Ph.
  1. Demiphonem, si domi est,
  2. Visam: ut, quod—
De.
  1. At nos ad te ibamus, Phormio.
Ph.
  1. De eadem hac fortasse causa.
De.
  1. Ita hercle.
Ph.
  1. Credidi.
  2. Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini
  3. Ne non id facerem quod recepissem semel?
  4. Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamen
  5. Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides.
Ch.
  1. Estne ea, ita ut dixi, liberalis?