Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho,
  2. Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date;
  3. Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit,
  4. Postquam tantopere id vos velle animadverteram.
De.
  1. At hic dehortatus est me ne illam tibi darem;
  2. "Nam qui erit rumor populi," inquit, "si id feceris?
  3. Olim quum honeste potuit tum non est data:
  4. Nunc viduam extrudi turpe est:" ferme eadem omnia
  5. Quae tute dudum coram me incusaveras.
Ph.
  1. Satis superbe illuditis me.
De.
  1. Qui?
Ph.
  1. Rogas?
  2. Quia ne alteram quidem illam potero ducere:
  3. Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim?
Ch.
  1. Tum autem Antiphonem video ab sese amittere
  2. Invitum eam; inque.
De.
  1. Tum autem video filium
  2. Invitum sane mulierem ab se amittere.