Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?
- Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.
- Immo etiam dabo
- Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras:
- Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
- Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare.
- Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem.
- Quin ergo rape me: quid cessas?
- Fecero.
- O mi Phormio,
- Vale.
- Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo
- Tantam fortunam de improviso esse his datam.
- Summa eludendi occasio est mihi nunc senes,
- Et Phaedriae curam adimere argentariam,
- Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:
- Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis
- Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.
- Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus.