Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quamobrem?
Ge.
  1. Omitto proloqui; nam nihil ad hanc rem est, Antipho.
  2. Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida;
  3. Pone apprehendit pallio; resupinat: respicio; rogo
  4. Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere.
  5. Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem,
  6. Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audivi, ad fores
  7. Suspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti;
  8. Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere,
  9. Hoc modo sermonem captans.
An.
  1. Eu Geta.
Ge.
  1. Hic pulcherrimum
  2. Facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.
An.
  1. Quod?
Ge.
  1. Quodnam arbitrare?
An.
  1. Nescio.
Ge.
  1. Atqui mirificissimum:
  2. Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae.
An.
  1. Hem.
  2. Quid ais?
Ge.
  1. Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum.
Ph.
  1. Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem?
Ge.
  1. Aliquid credito,
  2. Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omnia
  3. Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?
An.
  1. Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.
Ge.
  1. Immo etiam dabo
  2. Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras:
  3. Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
  4. Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare.