Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- O Fortuna, O Fors fortuna, quantis commoditatibus
- Quam subito hero meo Antiphoni ope vestra hunc onerastis diem;
- Quidnam hic sibi vult?
- nosque amicos eius exonerastis metu!
- Sed ego nunc mihi cesso qui non humerum hunc onero pallio,
- Atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.
- Num tu intelligis hic quid narret?
- Num tu?
- Nihil.
- Tantundem ego.
- Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt.
- Heus Geta.
- Hem tibi.
- Num mirum aut novum est revocari, cursum quum institueris?
- Geta.
- Pergit hercle. Nunquam tu odio tuo me vines.
- Non manes?
- Vapula.
- Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero.
- Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
- Sed isne es quem quaero an non? ipsus est.
- Congredere actutum.
- Quid est?
- O omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime!
- Nam sine controversia ab Dis solus diligere, Antipho.
- Ita velim: sed qui istuc credam ita esse mihi diei velim.
- Satin est si te delibutum gaudio reddo?
- Enicas.
- Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo.
- Oh,
- Tu quoque hic aderas, Phormio?
- Aderam: sed cessas?
- Accipe, hem,
- Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum
- Sumus profecti: interea mittit herus me ad uxorem tuam.