Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quam scitum est eiusmodi parare in animo cupiditates
- Quas, quum res adversae sient, paulo mederi possis!
- Hic simul argentum repperit cura sese expedivit.
- Ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis
- Quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, ill probro sim.
- Neque me domum nunc reciperem, ni mihi esset spes ostenta
- Huiusce habendae. Sed ubinam Getam invenire possum,
- Ut rogem quod tempus conveniendi patris me capere iubeat?
PHORMIO. ANTIPHO.Ph. An. Ph. An. Ph. An. Ph.
- Argentum accepi; tradidi lenoni; abduxi mulierem;
- Curavi propria ea Phaedria ut poteretur; nam emissa est manu.
- Nunc una mihi res etiam restat quae est conficienda, otium
- Ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.
- Sed Phormio est. Quid ais?
- Quid?
- Quidnam nunc facturus Phaedria?
- Quo pacto satietatem amoris ait se velle sumere?
- Vicissim partes tuas acturus est.
- Quas?
- Ut fugitet patrem.
- Te suam rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;
- Nam potaturus est apud me. Ego me ire senibus Sunium
- Dicam ad mercatum, ancillulam emtum quam dudum dixit Geta;
- Ne quum hic non videant me conficere credant argentum suum.
- Sed ostium concrepuit abs te.