Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Cognatam comperi esse nobis.
- Quid? deliras?
- Sic erit.
- Non temere dico: redii mecum in memoriam.
- Satin sanus es?
- Au, obsecro, cave ne in cognatam pecces.
- Non est.
- Ne nega.
- Patris nomen aliud dictum est: hoc tu errasti.
- Non norat patrem?
- Norat.
- Cur aliud dixit?
- Nunquamne hodie concedes mihi,
- Neque intelliges?
- Si tu nihil narras—
- Pergis?
- Miror quid hoc siet.
- Equidem hercle nescio.
- Vin scire? At ita me servet Iupiter
- Ut propior illi quam ego sum ac tu nemo est.
- Di vestram fidem!
- Eamus ad ipsam: una omnes nos aut scire aut nescire hoc volo.
- Ah.
- Quid est?
- Itan parvam mihi fidem esse apud te?
- Vin me credere?
- Vin satis quaesitum mihi istuc esse? Age, fiat: quid? illa filia
- Amici nostri quid futurum est?
- Recte.
- Hanc igitur mittimus?
- Quidni?
- Illa maneat?
- Sic.
- Ire igitur tibi licet, Nausistrata.
- Sic pol commodius esse in omnes arbitror quam ut coeperas,
- Mancre hanc; nam perliberalis visa est quum vidi mihi.
- Quid istuc negoti est?
- Iamne operuit ostium?
- Iam.
- O Iupiter,
- Di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tuo tilio.
- Hem,
- Quo pacto id potuit?
- Non satis tutus est ad narrandum hic locus.
- At tu abi intro.
- Heus, ne filii quidem nostri hoc resciscant volo.
- ANTIPHO.
- Laetus sum, ut meae res sese habent, fratri obtigisse quod vult.