Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Planissime.
De.
  1. His nunc praemium est qui recta prava faciunt.
Ge.
  1. Verissime.
De.
  1. Ut stultissime quidem illi rem gesserimus.
Ge.
  1. Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat.
De.
  1. Etiamne id dubium est?
Ge.
  1. Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum.
De.
  1. Hem, mutet autem?
Ge.
  1. Nescio: verum "si forte" dico.
De.
  1. Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam,
  2. Cum ista ut loquatur: tu, Geta, abi prae; nuntia hanc venturam.
Ge.
  1. Argentum inventum est Phaedriae: de iurgio siletur.
  2. Provisum est ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
  3. Quid fict? in eodem luto haesitas: versura solves,
  4. Geta. Praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
  5. Nisi prospicis. Nunc hinc domum ibo, ac Phanium edocebo
  6. Ne quid vereatur Phormionem aut eius orationem.
DEMIPHO. NAUSISTRATA. CHREMES.
De.
  1. Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis;
  2. Ut sua voluntate id quod est faciendum faciat.