Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Composito factum est quomodo hanc amans habere posset
  2. Sine dote.
Ch.
  1. Di vestram fidem, quam saepe forte temere
  2. Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens
  3. Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam.
  4. Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret,
  5. Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit.
So.
  1. Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit;
  2. Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt.
Ch.
  1. Nihil pericli est.
  2. Sed per Deos atque homines, meam esse hanc cave resciscat quisquam.
So.
  1. Nemo ex me scibit.
Ch.
  1. Sequere me: intus caetera audies.
DEMIPHO. GETA.
De.
  1. Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
  2. Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
  3. Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat,
  4. Accipere ab illo iniuriam? etiam argentum est ultro obiectum,
  5. Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.