Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Pariter nunc opera me adiuvas ac re dudum opitulata es.
- Factum volo; at pol minus queo viri culpa quam me dignum est.
- Quid autem?
- Quia pol mei patris bene parta indiligenter
- Tutatur; nam ex his praediis talenta argenti bina
- Statim capiebat. Vir viro quid praestat!
- Binan quaeso?
- Ac rebus vilioribus multo, tamen talenta bina.
- Hui.
- Quid haec videntur?
- Scilicet.
- Virmn me natum vellem:
- Ego ostenderem—
- Certo scio.
- quo pacto—
- Parce, sodes,
- Ut possis cum illa; ne te adolescens mulier defatiget.
- Faciam ut iubes: sed meum virum abs te exire video.
- Hem, Demipho,
- Iam illi datum est argentum?
- Curavi ilico.
- Nollem datum.
- Hei, video uxorem, paene plus quam sat erat.
- Cur nolles, Chreme?
- Iam recte.
- Quid tu? ecquid locutus cum ista es quamobrem hanc ducimus?
- Transegi.
- Quid ait tandem?
- Abduci non potest.
- Qui non potest?
- Quia uterque utrique est cordi.