Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Et magis esse illum idoneum, qui ipsi sit familiarior;
  2. Nos nostro officio nihil digresses esse; quantum is voluerit
  3. Datum esse dotis.
De.
  1. Quid tua, malum, id refert?
Ch.
  1. Magni, Demipho.
De.
  1. Non satis est tuum te officium facere, si non id fama approbat.
Ch.
  1. Volo ipsius quoque voluntate hoc fieri, ne se eiectam praedicet.
De.
  1. Idem ego istuc facere possum.
Ch.
  1. Mulier mulieri magis congruit.
De.
  1. Rogabo.
Ch.
  1. Ubi illas ego nunc reperire possim cogito.
SOPHRONA. CHREMES.
So.
  1. Quid agam? quem mihi amicum inveniam misera? aut quo consilia haec referam? aut
  2. Unde mihi auxilium petam?
  3. Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur:
  4. Ita patrem adolescents facta haec tolerare audio violenter.
Ch.
  1. Nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa est meo?
So.
  1. Quod ut facerem egestas me impulit; quum scirem infirmas nuptias
  2. Hasce esse; ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.
Ch.
  1. Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi,
  2. Meae nutricem gnatae video.
So.
  1. Neque ille investigatur—
Ch.
  1. Quid ago?
So.
  1. Qui est eius pater.
Ch.
  1. Adeo? an maneo, dum ea quake loquitur magis cognosco?
So.
  1. Quod si eum nunc reperire possim, nihil est quod verear.
Ch.
  1. Ea est ipsa:
  2. Colloquar.
So.
  1. Quis hic loquitur?
Ch.
  1. Sophrona.
So.
  1. Et meum nomen nominat?
Ch.
  1. Respice ad me.