Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Concede hinc a foribus paululum istorsum, sodes, Sophrona.
  2. Ne me istoc posthac nomine appellassis.
So.
  1. Quid? non, obsecro, es
  2. Quem semper te esse dictitasti?
Ch.
  1. St!
So.
  1. Quid has metuis fores?
Ch.
  1. Conclusam hic habeo uxorem saevam: verum istoc de nomine
  2. Eo perperam olim dixi ne vos forte imprudentes foris
  3. Effutiretis, atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.
So.
  1. Istoc pol nos te hic invenire miserae nunquam potuimus.
Ch.
  1. Eho, die mihi, quid rei tibi est cum familia hac unde exis?
  2. Ubi illae sunt?
So.
  1. Miseram me!
Ch.
  1. Hem, quid est? vivuntne?
So.
  1. Vivit gnata:
  2. Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consecuta est.
Ch.
  1. Male factum.
So.
  1. Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota,
  2. Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti
  3. Harum qui est dominus aedium.
Ch.
  1. Antiphonine?
So.
  1. Hem! illi ipsi.
Ch.
  1. Quid? duasne is uxores habet?
So.
  1. Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam.
Ch.
  1. Quid illam alteram quae dicitur cognata?
So.
  1. Haec ergo est.
Ch.
  1. Quid ais?
So.
  1. Composito factum est quomodo hanc amans habere posset
  2. Sine dote.
Ch.
  1. Di vestram fidem, quam saepe forte temere
  2. Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens
  3. Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam.
  4. Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret,