Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Spatium quidem tandem apparandis nuptiis,
  2. Vocandi, sacrificandi dabitur paululum.
  3. Interea amici quod polliciti sunt dabunt:
  4. Inde istis reddet.
An.
  1. Quamobrem? aut quid dicet?
Ge.
  1. Rogas?
  2. "Quot res postilla monstra evenerunt mihi!
  3. Introiit in aedes ater alienus canis;
  4. Anguis per impluvium decidit de tegulis;
  5. Gallina cecinit; interdixit hariolus;
  6. Haruspex vetuit ante brumam aliquid novi
  7. Negoti incipere; quae causa est iustissima."
  8. Haec fient.
An.
  1. Ut modo fiant.
Ge.
  1. Fient: me vide.
  2. Pater exit: abi, die, esse argentum, Phaedriae.
DEMIPHO. GETA. CHREMES.
De.
  1. Quietus esto, inquam: ego curabo ne quid verborum duit.
  2. Hoc temere nunquam amittam ego a me quin mihi testes adhibeam:
  3. Cui dem, et quamobrem dem, commemorabo.
Ge.
  1. Ut cautus est, ubi nihil opus est!
Ch.
  1. Atqui ita opus facto est; at matura, dum libido eadem haec manet;
  2. Nam, si altera illaec magis instabit, forsitan nos reiciat.
Ge.
  1. Rem ipsam putasti.
De.
  1. Duc me ad eum ergo.
Ge.
  1. Non moror.
Ch.
  1. Ubi hoc egeris,
  2. Transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc prius quam hinc abeat:
  3. Dicat nos dare eam Phormioni nuptum, ne succenseat;