Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Id sumam: uxori tibi opus esse dixero.
ANTIPHO. GETA.
An.
  1. Geta.
Ge.
  1. Hem.
An.
  1. Quid egisti?
Ge.
  1. Emunxi argento senes.
An.
  1. Satin est id?
Ge.
  1. Nescio hercle: tantum iussus sum.
An.
  1. Eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?
Ge.
  1. Quid ergo narras?
An.
  1. Quid ego narrem? opera tua
  2. Ad restim mihi quidem res rediit planissime.
  3. Ut te quidem omnes Di, Deaeque, Superi, Inferi,
  4. Malis exemplis perdant. Hem, si quid velis,
  5. Huic mandes, qui te ad scopulum e tranquillo auferat.
  6. Quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere,
  7. Aut nominare uxorem? iniecta est spes patri
  8. Posse illam extrudi. Cedo nunc porro, Phormio
  9. Dotem si accipiet, uxor ducenda est domum:
  10. Quid fiet?
Ge.
  1. Non enim ducet.
An.
  1. Novi: caeterum,
  2. Quum argentum repetent, nostra causa scilicet
  3. In nervum potius ibit.
Ge.
  1. Nihil est, Antipho,
  2. Quin male narrando possit depravarier.
  3. Tu id quod boni est excerpis; dicis quod mali est.
  4. Audi nunc contra iam: si argentum acceperit,
  5. Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi.