Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid si animam debet?
- "Ager oppositus est pignori,
- Ob decem minas," inquit.
- Age, age; iam ducat: dabo.
- "Aediculae item sunt ob decem alias."
- Oi! hui!
- Nimium est.
- Ne clama: petito hasce a me decem.
- "Uxori emenda ancillula est: tum pluscula
- Supellectile opus est: opus est sumtu ad nuptias:
- His rebus sane pone," inquit, "decem minas."
- Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas.
- Nihil do: impuratus me ille ut etiam irrideat?
- Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filius
- Fac ut illam ducat nos quam volumus.
- Hei mihi,
- Geta, occidisti me tuis fallaciis.
- Mea causa eiicitur: me hoc est aequum amittere.
- "Quantum potest me certiorem," inquit, "face;
- Si illam dant, hanc ut mittam; ne incertus siem;
- Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare."
- Iam accipiat; illis repudium renuntiet;
- Hanc ducat.
- Quae quidem illi res vertat male.
- Opportune adeo argentum nunc mecum attuli,
- Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia: