Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Eo quo nos volumus.
An.
  1. Occidi.
Ch.
  1. Perge eloqui.
Ge.
  1. A primo homo insanibat.
Ch.
  1. Cedo, quid postulat?
Ge.
  1. Quid? nimium quantum libuit.
Ch.
  1. Die.
Ge.
  1. Si quis daret
  2. Talentum magnum.
Ch.
  1. Immo malum hercle: ut nihil pudet.
Ge.
  1. Quod dixi adeo ei. "Quaeso quid si filiam
  2. Suam unicam locaret? parvi retulit
  3. Non suscepisse: inventa est quae dotem petat."
  4. Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias;
  5. Haec denique eius fuit postrema oratio:
  6. "Ego," inquit, "iam a principio amici filiam,
  7. Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere:
  8. Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum,
  9. In servitutem pauperem ad ditem dari:
  10. Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler,
  11. Aliquantulum quae afferret qui dissolverem
  12. Quae debeo; et etiam nunc, si vult Demipho
  13. Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi,
  14. Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari."
An.
  1. Utrum stultitia facere ego hunc an malitia
  2. Dicam, scientem an imprudentem, incertus sum.