Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Vides inter nos sic haec potius cum bona
- Ut componantur gratia quam cum mala?
- Herus liberalis est, et fugitans litium:
- Nam caeteri quidem hercle amici omnes modo
- Uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret."
- Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie?
- "An legibus
- Daturum poenas dices, si illam eiecerit?
- Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis,
- Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est.
- Verum pone esse victum eum: at tandem tamen
- Non capitis eius res agitur, sed pecuniae."
- Postquam hominem his verbis sentio mollirier,
- "Soli sumus nunc hic," inquam; "eho dic, quid velis dari
- Tibi in manum, ut herus his desistat litibus;
- Haec hinc facessat; tu molestus ne sies."
- Satin illi Di sunt propitii?
- "Nam sat scio,
- Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
- Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis
- Verba hodie inter vos."
- Quis te istaec iussit loqui?
- Immo non potuit melius pervenirier