Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Pater venit: sed quid pertimui autem, bellua?
  2. An quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?
  3. Commodius esse opinor duplici spe utier.
  4. Petam hinc unde a primo institui: is si dat, sat est:
  5. Si ab eo nihil fiet, tum hunc adoriar hospitem.
ANTIPHO. GETA. CHREMES. DEMIPHO.
An.
  1. Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta:
  2. Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi,
  3. Quam timeo adventus huius quo impellat patrem.
Ge.
  1. Adibo hosce, O noster Chreme.
Ch.
  1. Salve, Geta.
Ge.
  1. Venire salvum volupe est.
Ch.
  1. Credo.
Ge.
  1. Quid agitur?
Ch.
  1. Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria.
Ge.
  1. Ita: de Antiphone audistin quae facta?
Ch.
  1. Omnia.
Ge.
  1. Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
  2. Sic circumiri.
De.
  1. Id cum hoc agebam commodum.
Ge.
  1. Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
  2. Inveni, opinor, remedium huic rei.
Ch.
  1. Quid, Geta?
De.
  1. Quod remedium?
Ge.
  1. Ut abii abs te, fit forte obviam
  2. Mihi Phormio.
Ch.
  1. Qui Phormio?
Ge.
  1. Is qui istam.
Ch.
  1. Scio.
Ge.
  1. Visum est mihi ut eius tentarem sententiam.
  2. Prendo hominem solum:"Cur non," inquam, "Phormio,