Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est
  2. Te fallere?
Ge.
  1. Ergo ausculta.
Da.
  1. Hanc operam tibi dico.
Ge.
  1. Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
  2. Nostine?
Da.
  1. Quidni?
Ge.
  1. Quid? eius gnatum Phaedriam?
Da.
  1. Tamquam te.
Ge.
  1. Evenit senibus ainbobus simul,
  2. Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in Ciliciam
  3. Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas
  4. Pellexit, modo non montes auri pollicens.
Da.
  1. Cui tanta erat res, et supererat?
Ge.
  1. Desinas:
  2. Sic est ingeniun.
Da.
  1. Oh, regem me esse oportuit.
Ge.
  1. Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis
  2. Relinquunt quasi magistrum.
Da.
  1. O Geta, provinciam
  2. Cepisti duram.
Ge.
  1. Mihi usus venit, hoc scio:
  2. Memini relinqui me Deo irato meo.
  3. Coepi adversari primo. Quid verbis opus est?
  4. Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi.
Da.
  1. Venere in mentem mili istaec; "Namque inscitia est,
  2. Adversum stimulum calces?"
Ge.
  1. Coepi iis omnia
  2. Facere, obsequi quae vellent.
Da.
  1. Scisti uti foro.
Ge.
  1. Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria