Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quam inique comparatum est hi qui minus habent
  2. Ut semiper aliquid addant divitioribus.
  3. Quod ille unciatim vix de demenso suo,
  4. Suum defrudans genium, comparsit miser,
  5. Id illa universum abripiet, haud existimans
  6. Quanto labore partum. Porro autem Geta
  7. Ferietur alio munere, ubi hera pepererit;
  8. Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies;
  9. Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet:
  10. Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam?
GETA. DAVUS.
Ge.
  1. Si quis me quaeret rufus—
Da.
  1. Praesto est; desine.
Ge.
  1. Oh!
  2. At ego obviam conabar tibi, Dave.
Da.
  1. Accipe, hem,
  2. Lectum est: conveniet numerus quantum debui.
Ge.
  1. Amo te, et non neglexisse habeo gratiam.
Da.
  1. Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit;
  2. Si quis quid reddit, magna habenda est gratia.
  3. Sed quid tu es tristis?
Ge.
  1. Egone? neseis quo in metu et
  2. Quanto in periclo simus?
Da.
  1. Quid istuc est?
Ge.
  1. Scies,
  2. Modo ut tacere possis.
Da.
  1. Abi sis, insciens.
  2. Cuius tu fidem in pecunia perspexeris,