Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Te mihi fidelem ess aeque atque egomet sum mihi
  2. Scibam: ille, si me alienus affinem volet,
  3. Tacebit dum intercedet familiaritas;
  4. Sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet:
  5. Vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea;
  6. Quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
  7. Id restat; nam ego meorum solus sum meus.
De.
  1. Scio ita esse; et istaec mihi res sollicitudini est:
  2. Neque defetiscar usque adeo experirier,
  3. Donec tibi id quod pollicitus sum effecero.
    GETA.
  1. Ego hominem callidiorem vidi neminem
  2. Quam Phormionem: venio ad hominem ut dicerem
  3. Argentum opus esse, et id quo pacto fieret:
  4. Vixdum dimidium dixeram, intellexerat;
  5. Gaudebat; me laudabat; quaerebat senem;
  6. Dis gratias agebat, tempus sibi dari
  7. Ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
  8. Amicum sese quam Antiphoni: hominem ad forum
  9. Iussi operiri; eo me esse adducturum senem.
  10. Sed eccum ipsum: quis est ulterior? atat, Phaedriae