Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Praesto est: audacissime oneris quidvis impone, et feret.
- Solus est homo amico amicus.
- Eamus ergo ad eum ocius.
- Numquid est quod opera mea vobis opus sit?
- Nihil: verum abi domum;
- Et illam miseram, quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu,
- Consolare: Cessas?
- Nihil est aeque quod faciam libens.
- Qua via istuc facies?
- Dicam in itinere: modo te hinc amove.
DEMIPHO. CHREMES.De. Ch. De. Ch. De. Ch. De. Ch. De. Ch.
- Quid qua profectus causa hinc es Lemnum, Chreme,
- Adduxtin tecum filiam?
- Non.
- Quid ita non?
- Postquam videt me eius mater esse hic diutius,
- Simul autem non manebat aetas virginis
- Neam negligentiam, ipsam cum omni familia
- Ad me profectam esse aibant.
- Quid illic tam diu,
- Quaeso, igitur commorabare, ubi id audiveras?
- Pol me detinuit morbus.
- Unlde? aut qui?
- Rogas?
- Senectus ipsa est morbus; sed venisse eas
- Salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.
- Quid gnato obtigerit me absente audistin, Chreme?
- Quod quidem me factum consili incertum facit;
- Nam hanc conditionem si cui tulero extrario,
- Quo pacto aut unde mihi sit dicendum ordine est.