Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Pater adest hic.
- Scio; sed quid tum?
- Ah, dictum sapienti sat est.
- Itane?
- Ita.
- Sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?
- Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali,
- Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem?
- Verum hic dicit.
- Quid? ego vobis, Geta, alienus sum?
- Haud puto.
- Sed parumne est quod omnibus nunc nobis succenset senex,
- Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci?
- Alius ab oculis meis illam in ignotum hinc abducet locum? Hem!
- Tum igitur dum licet dumque adsum loquimini mecum, Antipho;
- Contemplamini me.
- Quamobrem? aut quidnam facturus es cedo?
- Quoquo hinc asportabitur terrarum certum est persequi,
- Aut perire.
- Di bene vertant, quod agas; pedetentim tamen.
- Vide si quid opis potes afferre huic.
- Si quid? quid?
- Quaere, obsecro,
- Ne quid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.
- Quaero. Salvus est, ut opinor; verum enim metuo malum.
- Noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.
- Quantum tibi opus est argenti? loquere.
- Solae triginta minae.
- Triginta? hui percara est, Phaedria.
- Istaec vero vilis est.
- Age, age; inventas reddam.
- O lepidum!
- Aufer te hinc.
- Iam opus est.
- Iam feres.
- Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.