Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quod ab ipso allatum est, sibi esse id rellatum putet.
- De illo iam finem faciam dicendi mihi,
- Peccandi quum ipse de se finem non facit:
- Nunc quid velim animum attendite. Apporto novam
- Epidicazomenon qnam vocant comoediam
- Graeci, Latini Phormionem nominant;
- Quia, primas partes qui aget, is erit Phormio
- Parasitus, per quem res agetur maxime,
- Voluntas vestra si ad poetam accesserit.
- Date operam: adeste aequo animo per silentiumr;
- Ne simili utamur fortuna atque usi sumus
- Quum per tumultum noster grex motus loco est;
- Quem actoris virtus nobis restituit locum,
- Bonitasque vestra adiutans atque aequanimitas.
- DAVUS.
- Amicus summus meus et popularis Geta
- Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula
- Iampridem apud me reliquum pauxillulum
- Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero.
- Nam herilem filium eius duxisse audio
- Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur.