Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam,
- Si illum minus norat: quippe homo iam grandior,
- Pauper, cui opera vita erat, ruri fere
- Se continebat: ibi agrum de nostro patre
- Colendum habebat. Saepe interea mihi senex
- Narrabat se hunc negligere cognatum suum:
- At quem virum! quem ego viderim in vita optimum.
- Videas te atque illum ut narras.
- I in malam crucem.
- Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves
- Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam,
- Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.
- Pergin hero absenti male loqui, impurissime?
- Dignum autem hoc illo est.
- Ain tandem, career?
- Geta.
- Bonorum extortor, legum contortor.
- Geta.
- Responde.
- Quis homo est? ehem!
- Tace.
- Absenti tibi
- Te indignas, seque dignas, contumelias
- Nunquam cessavit dicere hodie.
- Ohe, desine.
- Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto,
- Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas:
- Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi: