Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Et qui cognatum me sibi esse diceret.
Ph.
  1. Proinde expiscare, quasi non nosses.
De.
  1. Nossem?
Ph.
  1. Ita.
De.
  1. Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.
Ph.
  1. Eho, tu sobrinum tuum non noras?
De.
  1. Enicas:
  2. Dic nomen.
Ph.
  1. Nomen?
De.
  1. Maxime. Quid nunc taces?
Ph.
  1. Perii hercle: nomen perdidi.
De.
  1. Hem, quid ais?
Ph.
  1. Geta.
  2. Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem,
  3. Non dico: quasi non noris, tentatum advenis.
De.
  1. Egone autem tento?
Ge.
  1. Stilpho.
Ph.
  1. Atque adeo quid mea?
  2. Stilpho est.
De.
  1. Quem dixti?
Ph.
  1. Stilphonem, inquam, noveras?
De.
  1. Neque ego illum noram; neque mihi cognatus fuit
  2. Quisquam istoc nomine.
Ph.
  1. Itane? non te horum pudet?
  2. At si talentum rem reliquisset decem—
De.
  1. Di tibi malefaciant.
Ph.
  1. primus esses memoriter
  2. Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens.
De.
  1. Ita ut dicis: ego tum si advenissem, qui mihi
  2. Cognata ea esset dicererm: itidem tu face.
  3. Cedo qui est cognata?
Ge.
  1. Eu, noster, recte. Heus tu, cave.
Ph.
  1. Dilucide expedivi quibus me oportuit
  2. Iudicibus: tum, si id falsum fuerat, filius