Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Dum tibi sit quod placeat; ille ringitur, tu rideas;
  2. Prior bibas, prior decumbas; coena dubia apponitur.
Ge.
  1. Quid istuc verbi est?
Ph.
  1. Ubi tu dubites quid sumas potissimum.
  2. Haec cum rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,
  3. Ea qui praebet non tu hunc habeas plane praesentem Deum?
Ge.
  1. Senex adest: vide quid agas: prima coitio est acerrima.
  2. Si eam sustinueris, postilla iam, ut libet, ludas licet.
DEMIPHO. GETA. PHORMIO.
De.
  1. En unquam cuiquam contumeliosius
  2. Audistis factam iniuriam quam haec est mihi?
  3. Adeste, quaeso.
Ge.
  1. Iratus est.
Ph.
  1. Quin tu hoc age: st!
  2. Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium!
  3. Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
  4. Hanc Demipho negat esse cognatam?
Ge.
  1. Negat.
Ph.
  1. Neque eius patrem se scire qui fuerit?
Ge.
  1. Negat.
De.
  1. Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini.
Ph.
  1. Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit?
Ge.
  1. Negat.
Ph.
  1. Quia egens relicta est misera, ignoratur parens,
  2. Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit.
Ge.
  1. Si herum insimulabis avaritiae, male audies.
De.
  1. O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?