Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Cedo senem: iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.
Ge.
  1. Quid ages?
Ph.
  1. Quid vis nisi uti maneat Phanium, atque ex crimine hoc
  2. Antiphonem eripiam, atque in me omnem iram derivem senis?
Ge.
  1. O vir fortis, atque amicus. Verum hoc saepe, Phormio,
  2. Vereor, ne istaec fortitudo in nervum erumpat denique.
Ph.
  1. Ah,
  2. Non ita est: factum est periclum: iam pedum visa est via.
  3. Quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,
  4. Hospites, tun cives? quo magis novi, tanto saepius.
  5. Cedodum, en unquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?
Ge.
  1. Qui istuc?
Ph.
  1. Quia non rete accipitri tenditur neque miluo,
  2. Qui male faciunt nobis: illis qui nihil faciunt tenditur.
  3. Quia enim in illis fructus est; in illis opera luditur.
  4. Aliis aliunde est periclum unde aliquid abradi potest:
  5. Mihi sciunt nihil esse. Dices, "Ducent damnatum domum:"
  6. Alere nolunt hominem edacem; et sapiunt, mea quidem sententia,
  7. Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
Ge.
  1. Non potest satis pro merito ab illo tibi referri gratia.
Ph.
  1. Immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert.
  2. Tene asymbolum venire, unctum atque lautum e balneis,
  3. Otiosum ab animo, quum ille et cura et sumtu absumitur