Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Dari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
- Lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
- Atqui nihil fecit, patrue, quod succenseas.
- Ecce autem similia omnia; omnes congruunt;
- Unum cognoris, omnes noris.
- Haud ita est.
- Hic in noxa est: ille ad defendendam causam adest.
- Quum ille est, praesto hic est: tradunt operas mutuas.
- Probe horum facta imprudens depinxit senex.
- Nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.
- Si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,
- Ex qua re minus rei foret aut famae temperans;
- Non causam dico quin quod meritus sit ferat.
- Sed si quis forte, malitia fretus sua,
- Insidias nostrae fecit adolescentiae,
- Ac vicit; nostrane ea culpa est an iudicum,
- Qui saepe propter invidiam adimunt diviti,
- Aut propter misericordiam addunt pauperi?
- Ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.
- An quisquam iudex est qui possit noscere
- Tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,