Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime
  2. Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant;
  3. Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet
  4. Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae;
  5. Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum:
  6. Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro.
Ge.
  1. Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia.
  2. Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit:
  3. Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes;
  4. Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum.
  5. Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
  6. Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui?
De.
  1. Phaedriam mei fratris video filium mihi ire obviam.
Ph.
  1. Mi patrue, salve.
De.
  1. Salve: sed ubi est Antipho?
Ph.
  1. Salvum advenire—
De.
  1. Credo: hoc responde mihi.
Ph.
  1. Valet: hic est: sed satin omnia ex sententia?
De.
  1. Vellem quidem.
Ph.
  1. Quid istuc?
De.
  1. Rogitas, Phaedria?
  2. Bonas, me absente, hic confecistis nuptias.
Ph.
  1. Eho, an id succenses nunc illi?
Ge.
  1. O. artificem probum.
De.
  1. Egone illi non succenseam? Ipsum gestio