Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ita ut ille fecit?
- Functus adolescentuli est
- Officium liberalis. Postquam ad iudices
- Ventura est, non potuit cogitata proloqui:
- Ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
- Laudo hunc; sed cesso adire quamprimum senem?
- Here, salve: salvum te advenisse gaudeo.
- Oh,
- Bone custos, salve, columen vero familiar,
- Cui commendavi filium hinc abiens meum.
- Iam dudum te omnes nos accusare audio
- Immerito, et me horunc omnium immeritissimo.
- Nam quid me in hac re facere voluisti tibi?
- Servum hominem causam orare leges non sinunt:
- Neque testimoni dictio est.
- Mitto omnia.
- Addo istuc; imprudens timuit adolescens: sino.
- Tu servus: verum, si cognata est maxime,
- Non fuit necesse habere: sed, id quod lex iubet,
- Dotem daretis; quæreret alium virum.
- Qua ratione inopem potius ducebat domum?
- Non ratio, verum argentum deerat.
- Sumeret
- Alicunde.