Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus
- Id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.
- Aufer mihi "oportet:" quin tu quod faciam impera.
- Meministine olim ut fuerit vestra oratio
- In re incipienda ad defendendam noxiam;
- Iustam illam causam, facilem, vincibilem, optimam?
- Memini.
- Hem, nunc ipsa est opus ea, aut, si quid potest,
- Meliore et callidiore.
- Eiet sedulo.
- Nunc prior adito tu: ego in subsidiis hic ero
- Succenturiatus, si quid deficias.
- Age.
DEMIPHO. GETA. PHAEDRIA.De. Ge. De. Ge. De. Ge. De. Ph. Ge. De.
- Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
- Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam
- Revereri saltem? non pudere? O facinus audax! o Geta
- Monitor!
- Vix tandem.
- Quid mihi dicent, aut quam causam reperient,
- Demiror.
- Atqui repperi iam: aliud cura.
- Anne hoc dicet mihi,
- "Invitus feci: lex coegit?" Audio. Fateor.
- Places.
- Verum scientem, tacitum, causam tradere adversariis;
- Etiamne id lex coegit?
- Illud durum.
- Ego expediam: sine.
- Incertum est quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit:
- Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere: