Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
  2. Nulla est mihi vita expetenda.
Ge.
  1. Ergo istaec quum ita sint, Antipho,
  2. Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat.
An.
  1. Non sum apud me.
Ge.
  1. Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho;
  2. Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
  3. Commeruisse culpam.
Ph.
  1. Hoc verum est.
An.
  1. Non possum immutarier.
Ge.
  1. Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?
An.
  1. Quum hoc non possum, illud minus possem.
Ge.
  1. Hoc nihil est, Phaedria: ilicet.
  2. Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo?
Ph.
  1. Et quidem ego.
An.
  1. Obsecro:
  2. Quid si assimulo? satin est?
Ge.
  1. Garris.
An.
  1. Vultum contemplamini: hem,
  2. Satin sic est?
Ge.
  1. Non.
An.
  1. Quid si sic?
Ge.
  1. Propemodum.
An.
  1. Quid si sic?
Ge.
  1. Sat est.
  2. Hem, istuc serva; et verbum verbo, par pari ut respondeas,
  3. Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet.
An.
  1. Scio.
Ge.
  1. Vi coactum te esse invitum, lege, iudicio: tenes?
  2. Sed quis hic est senex quem video in ultima platea?
An.
  1. Ipsus est:
  2. Non possum adesse.
Ge.
  1. Ah, quid agis? quo abis, Antipho?
  2. Mane, inquam.
An.
  1. Egomet me novi et peccatum meumr:
  2. Vobis commendo Phanium et vitam meam.
Ph.
  1. Geta, quid nunc fiet?
Ge.
  1. Tu iam lites audies:
  2. Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit.