Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:
- Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
- Quidnam ille commotus venit?
- Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.
- Quid istuc mali est?
- Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae?
- Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.
- Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
- Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,
- Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:
- Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes.
- Quam hic fugam aut furtum parat?
- Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?
- Te nominat.
- Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.
- Ah, sanusne es?
- Domum ire pergam: ibi plurimum est.
- Revocemus hominem.
- Sta ilico.
- Hem,
- Satis pro imperio, quisquis es.
- Geta.
- Ipse est quem volui obviam.
- Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
- Faciam.
- Eloquere.
- Modo apud portum—
- Meumne?—
- Intellexti.
- Occidi.
- Hem.
- Quid agam?
- Quid ais?
- Huius patrem vidisse me, patruum tuum.
- Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?