Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mihi consuetudinem.
Ph.
  1. Aliis quia defit quod amant aegre est: tibi quia superest dolet.
  2. Amore abundas, Antipho.
  3. Nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.
  4. Ita me Di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui;
  5. Iam depecisci morte cupio: tu coniicito caetera;
  6. Quid ego ex hac inopia nunc capiam, et quid tu ex hac copia;
  7. Ut ne addam quod sine sumtu ingenuam liberalem nactus es;
  8. Quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam;
  9. Beatus ni unum hoc desit, animus qui modeste istaec ferat.
  10. Et si tibi res sit cum eo lenone quocum mihi est, tum sentias.
  11. Ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet poenitet.
An.
  1. At tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,
  2. Cui de integro est potestas etiam consulendi quid velis;
  3. Retinere, amare, amittere. Ego in eumn incidi infelix locum
  4. Ut neque mihi eius sit amittendi nec retinendi copia.
  5. Sed quid hoc est? videone ego Getam currentem huc advenire?
  6. Is est ipsus: hei timeo miser quam hic nunc mihi nuntiet rem.
GETA. ANTIPHO. PHAEDR1A.
Ge.
  1. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:
  2. Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala,