Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Sic oret; "Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum
  2. Posthac, si quicquam, nihil precor;" tantummodo
  3. Non addat: "Ubi ego hinc abiero, vel occidito."
Da.
  1. Quid paedagogus ille, qui citharistriam?
  2. Quid rei gerit?
Ge.
  1. Sic tenuiter.
Da.
  1. Non multum habet
  2. Quod det fortasse.
Ge.
  1. Immo nihil nisi spem meram.
Da.
  1. Pater eius rediit an non.?
Ge.
  1. Nondum.
Da.
  1. Quid? senem
  2. Quoad exspectatis vestrum?
Ge.
  1. Non certum scio;
  2. Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo,
  3. Et ad portitores csse delatam: hanc petam.
Da.
  1. Numnquid, Geta, aliud me vis?
Ge.
  1. Ut bene sit tibi.
  2. Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.
ANTIPHO. PHAEDRIA.
An.
  1. Adeon rem redisse ut qui mihi consultum optime velit esse,
  2. Phaedria, patrem ut extimescam, ubi in mentem eius adventi venit?
  3. Quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.
Ph.
  1. Quid istuc est?
An.
  1. Rogitas, qui tam audacis facinoris mihi conscius sis?
  2. Quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset,
  3. Neu me cupidum eo impulisset, quod mihi principium est mali.
  4. Non potitus essem: fuisset tum illos mihi aegre aliquot dies:
  5. At non quotidiana cura haec angeret animum.