Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Daret illi? Nunquam faceret.
Da.
  1. Quid fit denique?
Ge.
  1. Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,
  2. Homo confidens; qui illum Di omnes perduint.
Da.
  1. Quid is fecit?
Ge.
  1. Hoc consilium quod dicam dedit.
  2. Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi
  3. Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet.
  4. Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam:
  5. Paternum amicum me assimulabo virginis:
  6. Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater,
  7. Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec
  8. Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
  9. Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet.
  10. Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
  11. Illa quidem nostra erit."
Da.
  1. Iocularem audaciam!
Ge.
  1. Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur:
  2. Duxit.
Da.
  1. Quid narras?
Ge.
  1. Hoc quod audis.
Da.
  1. O Geta,
  2. Quid te futurum est?
Ge.
  1. Nescio hercle: unum hoc scio;
  2. Quod fors feret feremus aequo animo.
Da.
  1. Placet.
  2. Hem, istuc viri est officium.
Ge.
  1. In me omnis spes mihi est.
Da.
  1. Laudo.